Wednesday, December 29, 2004

Omnis Mundi Creatura

Alain of Lille (1128-1202)

1. Omnis mundi creatura
quasi liber et pictura
nobis est, et speculum.
Nostrae vitae, nostrae mortis,
nostri status, nostrae sortis
fidele signaculum.

2. Nostrum statum pingit rosa,
nostri status decens glosa,
nostrae vitae lectio.
Quae dum primo floret,
defloratus flos effloret
vespertino senio.

3 Ergo spirans flos exspirat
in pallorem dum delirat,
oriendo moriens.
Simul vetus et novella,
simul senex et puella
rosa marcet oriens.

4. Sic aetatis ver humanae
juventutis primo manere
florescit paululum.
Mane tamen hoc excludit
vitae vesper, dum concludit
vitale crepusculum.
Cujus decor dum perorat
ejus decus mox deflorat
aetas in qua defluit.

5. Fit flos fenum, gemma lutum,
homo cinis, dum tributum
homo morti tribuit.
Cujus vita cujus esse, poena, labor et necesse
vitam morte claudere.

6. Sic mors vitam, risum luctus,
umbra diem, portum fluctus,
mane claudit vespere.
In nos primum dat insultum
poena mortis gerens vultum,
labor mortis histrio.

7. Nos proponit in laborem,
nos assumit in dolorem;
mortis est conclusio.
Ergo clausum sub hac lege,
statum tuum, homo, lege,
tuum esse respice.

8. Quid fuisti nasciturus;
quid sis praesens, quid futurus,
diligenter inspice.

9. Luge poenam, culpam plange,
motus fraena, factum frange,
pone supercilia.

10. Mentis rector et auriga
mentem rege, fluxus riga,
ne fluant in devia.

2 Comments:

At 1/01/2005 5:38 AM, Blogger cher said...

¡Prospero Ano Nuevo!
although i don't really understand what you write in your blog, i hope we can still exchange thoughts and ideas. i write in english in my blog sometimes.

 
At 11/24/2009 7:05 PM, Anonymous Anonymous said...

lupemoreno.blogspot.com is very informative. The article is very professionally written. I enjoy reading lupemoreno.blogspot.com every day.
payday advance loan
online payday loan

 

Post a Comment

<< Home